Walter of Chatillon
Satirical Poems:
"1. Tanto viro locuturi
studeamus esse puri,
set et loqui sobrie,
carum care venerari,
et ut simus caro cari,
careamus carie.
2. Decet enim, et hoc unum
est inprimis oportunum,
ut me ipsum iudicem;
homo vetus exuatur,
homo novus induatur
ante tantum iudicem.
3. Commendarem mundi mores,
set virtutis amatores
paucos esse doleo;
quod si pravos reprehendam
et eis non condescendam,
bella michi video."
No comments:
Post a Comment